Sirach 25
Sirach chapter 25 from the Latin Vulgate
1 non dicas ille me inplanavit non enim necessarii sunt illi homines impii 2 omne execramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus illum 3 Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui 4 adiecit mandata et praecepta sua 5 si volueris mandata conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere 6 adposuit tibi aquam et ignem ad quod voles porrige manum tuam 7 ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi 8 quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione 9 oculi Dei ad timentes eum et ipse agnoscit omnem operam hominis 10 nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi 11 non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium 13 et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis 14 non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum 15 melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii 16 et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios 17 ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur 18 multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea 19 in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira 20 non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti 21 et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum 22 non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis 23 et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis 24 misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram 25 secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat 26 non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis