Sirach 26

Sirach chapter 26 from the Latin Vulgate

1 non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur 2 in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura 3 ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur 4 montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur 5 et omne cor intellegetur 6 et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis 7 nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est 8 qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta 9 audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde 10 edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius 11 in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis 12 ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis 13 unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum 14 non incredibiles verbo illius 15 post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis 16 anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum 18 Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum 19 et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem 20 numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram 21 posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium 22 creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos 23 creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis 24 posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum 25 et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius 26 addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos 27 testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis 28 et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo 29 et mandavit illis unicuique de proximo