Sirach 27
Sirach chapter 27 from the Latin Vulgate
1 in unamquamque gentem praeposuit rectorem 2 et pars Dei Israhel facta est manifesta 3 omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum 4 non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei 5 elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit 6 et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae 7 paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis 8 convertere ad Deum et relinque peccata tua 9 precare ante faciem et minue offendiculum 10 refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem 11 et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei 12 in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem 13 non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit 14 confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius 15 quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se 16 nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt 17 quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur 18 virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis 20 qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum 21 quis sufficit enarrare opera illius 22 quis enim investigabit magnalia eius 23 virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius 24 non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei 25 cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur 26 quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius 27 numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi 28 propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam 29 vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est 30 ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis