Sirach 28

Sirach chapter 28 from the Latin Vulgate

1 qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum 2 misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius 3 fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali 4 nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus 5 nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato 6 stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos 7 ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce 8 ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem 9 ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam 10 non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum 11 ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum 12 memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies 13 memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum 14 a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei 15 homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia 16 omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem 17 sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia 18 de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere 19 si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis 20 ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum 21 ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae 23 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet 24 vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos 25 et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius 26 qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur