Sirach 30
Sirach chapter 30 from the Latin Vulgate
1 est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis 2 homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus 3 qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur 4 est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum 5 est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex 6 est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput 7 est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum 8 sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur 9 datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt 10 exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est 11 hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi 12 fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius 13 qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum 14 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum 15 lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient 16 homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit 17 ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo 18 est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur 19 est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se 20 est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis 21 obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit 22 potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt 23 mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione 24 verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis 25 qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem