Sirach 32
Sirach chapter 32 from the Latin Vulgate
1 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam 2 susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur 4 in lapide luteo lapidatus est piger et omnes loquentur super aspernationem illius 5 de stercore boum lapidatus est piger et omnis qui tetigerit eum excutiet manus 6 confusio patris est de filio indisciplinato in filia autem in deminoratione fiet 7 filia prudens hereditas viro suo nam quae confundit in contumeliam fit genitoris 8 patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur 9 musica in luctu inportuna narratio flagella et doctrina in omni tempore sapientia 10 qui docet fatuum quasi qui conglutinet testam 11 qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno 12 qui enumerat stulto et in fine dicit quis est hic 13 super mortuum plora defecit enim lux eius et super fatuum plora defecit enim sensus 14 modicum plora supra mortuum quoniam requievit 15 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui 16 luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitae illorum 17 cum stulto non multum loquaris et cum insensato ne abieris 18 serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius 19 deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitiam illius 20 super plumbum gravabitur et quod illi aliud nomen quam fatuus 21 harenam et salem et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium 22 loramentum ligneum conligatum fundamento aedificii non dissolvetur sic et cor confirmatum in cogitatione consilii 23 cogitatus sensati in omni tempore vel metu non pravabitur 24 sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt