Sirach 34

Sirach chapter 34 from the Latin Vulgate

1 et homo nequam in ore carnis suae non desinet donec incendat ignem 2 homini fornicario omnis panis dulcis non cessabit transgrediens a lecto suo 3 omnis homo qui transgreditur lectum suum contemnens in animam suam et dicens quis me videt 4 tenebrae circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit me quem vereor delictorum meorum non memorabitur Altissimus 5 et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum 6 et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes 7 Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita sic et post perfectum respicit omnia 8 hic in plateis civitatis vindicabitur quasi pullus equinus fugabitur et ubi non speravit adprehendetur 9 et erit dedecus omnibus quod non intellexerit timorem Dei 10 sic et mulier omnis relinquens virum suum et statuens hereditatem ex alieno matrimonio 11 primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi 12 haec in ecclesiam adducetur et in filios eius respicietur 13 non tradent filii eius radices et rami eius non dabunt fructum 14 derelinquent in maledictum memoriam illius et dedecus illius non delebitur 15 et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini 16 et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo 18 sapientiae laus sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur et in medio populi sui gloriabitur 19 et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum et in conspectu virtutis illius gloriabitur 20 in medio populo exaltabitur et in plenitudine sancta admirabitur 21 in multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur dicens 22 ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam 23 ego in caelis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram 24 ego in altis habitavi et thronus meus in columna nubis 25 gyrum caeli circuivi sola et in profundum abyssi penetravi et in fluctibus maris ambulavi 26 et in omni terra steti et in omni populo 27 et in omni gente primatum habui 28 et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi et in his omnibus requiem quaesivi et in hereditate eius morabor 29 tunc praecepit et dixit mihi creator omnium et qui creavit me requievit in tabernaculo meo 30 et dixit mihi in Iacob inhabita et in Israhel hereditare et in electis meis ede radices 31 ab initio ante saeculum creata sum et usque ad futurum saeculum non desinam et in habitatione sancta coram ipso ministravi