Sirach 37
Sirach chapter 37 from the Latin Vulgate
1 ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto 2 ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie 3 mulieris ira et inreverentia et confusio magna 4 mulier si primatum habeat contraria est viro suo 5 cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa 6 manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum 7 a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur 8 non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi 9 si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum 10 a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur 12 mulieris bonae beatus vir numerus enim annorum illorum duplex 13 mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit 14 pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis 15 divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris 16 a tribus timuit cor meum et in quarto facies mea metuit 17 delatura civitatis et collectio populi 18 et calumniam mendacem super mortem omnia gravia 19 dolor cordis et luctus mulier zelotypa 20 in muliere infideli flagellum linguae omnibus communicans 21 sicut boum iugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem 22 mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur 23 fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur 24 in filia non avertente se firma custodiam ne inventa occasione utatur se 25 ab omni inreverentia oculis cave et ne mireris si te neglexerit 26 sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet faretram donec deficiat 27 gratia mulieris sedulae delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit 28 disciplina illius datus Dei 29 mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditae animae 30 gratia super gratiam mulier sancta et pudorata 31 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae