Sirach 39
Sirach chapter 39 from the Latin Vulgate
1 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera 2 et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo 3 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi 4 inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi 5 laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur 6 ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum 8 qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit 9 relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur 10 homo homini servat iram et a Deo quaerit medellam 11 et in hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur 12 ipse dum caro sit reservat iram et propitiationem petit a Deo quis exorabit pro delictis illius 13 memento novissimorum et desine inimicari 14 tabitudo enim et mors inminet in mandatis 15 memorare timorem Dei et non irascaris proximo 16 memorare testamenti Altissimi et despice ignorantiam proximi 17 abstine te a lite et minues peccata 18 homo enim iracundus incendit litem et vir peccator turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittit inimicitiam 19 secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit et secundum virtutem hominis iracundia illius erit et secundum substantiam suam exaltabit iram suam 20 certamen festinatum incendit ignem et lis festinans effundit sanguinem et lingua testificans adducit mortem 21 si sufflaveris quasi ignis exardebit et si expueris super illam extinguetur utraque ex ore proficiscuntur 22 susurrio et bilinguis maledictus multos enim turbavit pacem habentes 23 lingua tertia multos commovit et dispersit illos a gente in gentem 24 civitates muratas divitum destruxit et domos magnatorum effodit 25 virtutes populorum concidit et gentes fortes dissolvit 26 lingua tertia mulieres viritas eiecit et privavit illas laboribus suis 27 qui respicit illam non habebit requiem nec habitabit cum requie 28 flagelli plaga livorem facit plaga autem linguae comminuet ossa 29 multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam 30 beatus qui tectus est a lingua nequa qui in iracundia illius non transivit et qui non adtraxit iugum eius et in vinculis illius non est ligatus 31 iugum enim illius iugum ferreum est et vinculum illius vinculum aereum est 32 mors illius mors nequissima et utilis potius inferus quam illa 33 perseverantia illius non permanebit sed obtinebit vias iniustorum et in flamma sua non conburet iustos 34 qui derelinquunt Deum incident in illam et exardebit in illis et non extinguetur et inmittetur in illos quasi leo et quasi pardus laedebit illos 35 sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras