Sirach 4
Sirach chapter 4 from the Latin Vulgate
1 et faciat ei dignam habitationem in pariete ponens illud confirmans ferro 2 ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest se adiuvare imago enim est et opus est illi adiutorio 3 et de substantia sua et filiis suis et nuptiis votum faciens inquirit non erubescit loqui cum illo qui sine anima est 4 et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat 5 et pro itinere petit ab hoc qui ambulare non potest et de adquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis 7 iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat 8 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua 9 tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam 10 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat 11 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt 12 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata 13 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia 14 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est 15 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius 16 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur 17 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium 18 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est 19 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum 20 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est 21 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia 22 deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta 23 hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine 24 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia 25 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret 26 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt 27 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt 28 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant 29 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes 30 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat 31 et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum