Sirach 41

Sirach chapter 41 from the Latin Vulgate

1 super minimum et magnum placeat tibi et inproperium peregrinationis non audies 2 vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os 3 hospitabit et pascet et potabit ingratos et ad haec amara audiet 4 transi hospes et orna mensam et quae in manu habes ciba ceteros 5 exi a facie honoris amicorum meorum necessitudine domus meae hospitio mihi factus est frater 6 gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris 8 de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo 9 qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur 10 qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo 11 mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se 12 in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis 13 reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam 14 pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius 15 equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps 16 lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te 17 non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui 18 non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius 19 curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae 20 doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas 21 melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia 22 salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus