Sirach 42

Sirach chapter 42 from the Latin Vulgate

1 melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans 2 bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro 3 quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur 4 sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis 5 videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans 6 tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo 7 iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas 8 miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te 9 multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa 10 zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus 11 splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt 13 vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum 14 cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam 15 laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum 16 laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit 17 qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea 18 multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum 19 lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo 20 beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris 21 quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua 22 quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit 23 ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum 24 de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior 25 non dicas simulata sunt quae super illa sunt