Sirach 44
Sirach chapter 44 from the Latin Vulgate
1 ubi auditus est non effundas sermonem et inportune noli extolli in sapientia tua 2 gemmula carbunculi in ornamento auri et conparatio musicorum in convivio vini 3 sicut in fabricatione auri signum est zmaragdi sic numerus musicorum in iucundo et moderato vino 4 audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia 5 adulescens loquere in tua causa vix 6 si bis interrogatus fueris habeat caput responsum tuum 7 in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quaerens 8 in medio magnatorum non praesumas et ubi sunt senes non multum loquaris 9 ante grandinem praeibit coruscatio et pro reverentia accedet tibi bona gratia 10 et hora surgendi non te trices praecurre autem prior in domum tuam et illic avocare et illic lude 11 et age conceptiones tuas et non in delictis et verbo superbo 12 et super his omnibus benedicito Dominum qui fecit te et inebriantem te ab omnibus bonis suis 13 qui timet Deum excipiet doctrinam eius et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem 14 qui quaerit legem replebitur ab ea et qui insidiose agit scandalizabitur in ea 15 qui timent Dominum invenient iudicium iustum et iustitias quasi lucem accendent 16 peccator homo devitabit correptionem et secundum voluntatem suam inveniet conparationem 17 vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem 18 etiam postquam fecit cum eo sine consilio et suis insectationibus arguetur 19 fili sine consilio nihil facias et post factum non paeniteberis 20 in via ruinae non eas et non offendes in lapides ne credas te viae laboriosae ne ponas animae tuae scandalum 21 et a filiis tuis cave et a domesticis tuis adtende 22 in omni opere crede ex fide animae tuae haec est enim conservatio mandatorum 23 qui credit Deo adtendit mandatis et qui confident in illo non minorabuntur