Sirach 46
Sirach chapter 46 from the Latin Vulgate
1 servo malivolo tortura et conpedes mitte illum in operatione ne vacet 2 multam enim malitiam docuit otiositas 3 in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave 4 si est tibi servus sit tibi quasi anima tua quasi fratrem sic eum tracta quoniam in sanguine animae parasti eum 5 si laeseris illum iniuste 6 et extollens discesserit quem quaeres et in qua via quaeras illum nescis 8 vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes 9 quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia 10 hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis 11 ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur 12 divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est 13 et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum 14 multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis 15 sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur 16 qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum 17 qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam 19 multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines 20 aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei