Sirach 47

Sirach chapter 47 from the Latin Vulgate

1 spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se 2 qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius 3 timentis Dominum beata est anima eius 4 ad quem respicit et quis est fortitudo eius 5 oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani 6 et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem 7 immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum 8 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae 9 dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis 10 qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui 11 panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis 12 qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum 13 qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario 14 unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor 15 unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus 16 qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius 17 sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet 19 qui conservat legem multiplicat orationem 20 sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate 21 et deprecatio recedere ab iniustitia 24 non apparebis ante conspectum Dei vacuus 25 haec enim omnia propter mandatum Domini fiunt