Sirach 48
Sirach chapter 48 from the Latin Vulgate
1 sacrificium iusti acceptum est et memoriam eius non obliviscetur Dominus 2 bono animo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum 3 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exultatione sanctifica decimas tuas 4 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem fac manuum tuarum 5 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi 6 noli offerre munera prava non enim suscipiet illa 7 et noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex est et non est apud illum gloria personae 8 non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet 9 non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus 10 nonne lacrima ad maxillam descendit et exclamatio 11 a maxilla ascendit et Dominus exauditor delectans in illis 12 qui adorat Deum in oblectatione suscipietur et precatio illius usque ad nubes propinquabit 13 oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet non conrogabitur et non discedet donec aspiciat Altissimus 14 et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum 15 et gentibus reddet vindictam donec tollat plenitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet 16 donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumptionem illius 17 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit iustos misericordia sua 18 speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis quasi nubes pluviae in tempore siccitatis 20 miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum 21 et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua 22 adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam 23 sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis 24 ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine 25 innova signa et inmuta mirabilia