Sirach 49
Sirach chapter 49 from the Latin Vulgate
1 excita furorem et effunde iram 2 extolle adversarium et adflige inimicum 3 festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua 4 in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem 5 contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos 6 congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio 7 miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo 8 miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae 9 reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum 10 da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores 11 da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum 12 secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum 13 omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior 14 fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia 15 cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi 16 omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae