Sirach 5
Sirach chapter 5 from the Latin Vulgate
1 infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et initium et finis 2 aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa aut vivunt iniuste aut periurant cito 3 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male iurantes renoceri se non sperant 4 utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo contemnentes iustitiam 5 non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem 7 tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et misericordia disponens omnia 8 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati 9 nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et virtutem tuam radix est inmortalitatis 10 non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores 11 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortuae imaginis effigiem sine anima 12 malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt 13 sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus 14 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat 15 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res supervacuas fingit