Sirach 50
Sirach chapter 50 from the Latin Vulgate
1 si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum 2 qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies 3 ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens 4 cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem 6 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem 7 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur 8 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius 9 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit 10 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum 11 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis 12 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium 13 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso 14 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit 15 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi 16 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat 17 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis 18 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere 19 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio 20 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei 21 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi 22 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo 23 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum 24 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam 25 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile 26 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua 27 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est 28 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur 29 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est