Sirach 51
Sirach chapter 51 from the Latin Vulgate
1 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt 2 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt 3 vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt 4 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum 5 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem 6 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet 7 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam 8 in multis enim escis erit infirmitas et aplestia adpropinquabit usque ad cholera 9 propter aplestiam multi obierunt qui autem abstinens est adiciet vitam 11 honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus 12 a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem 13 disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur 14 Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi 15 nonne a ligno indulcata est amara aqua 16 ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis 17 in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius 18 pax enim Dei super faciem terrae 19 fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te 20 averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum 21 da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico 22 etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria 23 est enim tempus quando in manus eorum incurras 24 ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum 25 qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici 26 fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius 27 propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam 29 a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem 30 in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius