Sirach 6

Sirach chapter 6 from the Latin Vulgate

1 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem 2 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere undecumque etiam ex malo adquirere 3 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae materia fragilia vasa et sculptilia fingit 4 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi 5 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum 6 homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere 7 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam 8 sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata his aliis sunt deteriora 9 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius 11 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt 12 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram 13 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam 14 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur 15 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur 16 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae 17 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem 18 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo 19 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari 20 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos 21 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio 22 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia 23 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis 24 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est 25 sed tuam manum effugere inpossibile est 26 negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati 27 quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum 28 quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem 29 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret 30 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem 31 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur 32 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans 33 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est 34 creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt 35 propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt 36 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat 37 quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat