Sirach 7
Sirach chapter 7 from the Latin Vulgate
1 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua 3 magna enim sunt iudicia tua et inenarrabilia verba tua propter hoc indisciplinatae animae erraverunt 4 dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctae vinculis tenebrarum et longae noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuae providentiae iacuerunt 5 et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati 6 neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant 7 et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere nec siderum limpidae flammae inluminare poterant illam noctem horrendam 8 apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quae non videbatur faciei aestimabant deteriora esse quae videbantur 9 et magicae artis adpositi erant derisus et sapientiae gloriae correptio cum contumelia 10 illi enim qui promittebant timores turbationes expellere se ab anima languente hi cum derisu pleni timore languebant 11 nam et si nihil illos ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre 12 cum sit enim timida nequitia dat testimonium condemnata semper enim praesumit saeva conturbata conscientia 13 nihil enim est timor nisi praesumptionis adiutorium proditio cogitationis auxiliorum 14 et dum ab intro minor est expectatio maiorem putat scientiam eius causae de qua tormentum praestat 15 illi autem qui inpotentem vere noctem et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem eundem somnum dormientes 16 aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando animae deficiebant traductione subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat 17 deinde si quicumque ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus 18 si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus esset ineffugibilem sustinebat necessitatem 19 una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquae decurrentis nimium 20 aut sonus validus praecipitarum petrarum aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebat illos prae timore 21 omnis enim orbis terrarum limpido luminabatur lumine et non inpeditis operibus continebatur 22 solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris 24 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant 25 et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant 26 propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti 27 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari 28 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam 29 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent 30 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum iniustorum autem exterminatio 31 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti 32 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes 33 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium 34 simili autem poena servus cum domino adflictus et popularis homo regi similia passus 35 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est 36 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse