Sirach 8
Sirach chapter 8 from the Latin Vulgate
1 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit 2 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in terra 3 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati 4 et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat 5 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent 6 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira 7 properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus 8 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans 9 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos ducebat viam 10 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta 11 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit erat enim sola temptatio irae sufficiens 13 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum 14 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti 15 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur 16 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant 17 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent 18 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi 19 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio