Sirach 9
Sirach chapter 9 from the Latin Vulgate
1 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos 2 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum 3 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis 4 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias 5 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant 6 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos 7 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus 8 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat 9 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu 10 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant 11 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur 12 flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis 13 multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. nam in octavo et tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem, inveni libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae. itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi istum librum; et multa vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quae ad finem ducunt librum dare, et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerunt vitam agere. 15 omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum 16 harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est 17 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit 18 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo