Song of Solomon 1
Song of Solomon chapter 1 from the Latin Vulgate
1 Ecclesiasticus 3 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem 4 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas 5 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole 6 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat 7 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens 8 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur 9 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant 10 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu 11 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est 12 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos 13 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo 14 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem 15 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea 16 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus 17 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus