Song of Solomon 2
Song of Solomon chapter 2 from the Latin Vulgate
1 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus 2 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem 4 dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas 5 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis 6 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae 7 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas 8 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus 9 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium 10 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem 11 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda 12 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum 13 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo 14 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole 15 transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum 16 et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris 17 sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus