Song of Solomon 3

Song of Solomon chapter 3 from the Latin Vulgate

1 non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus 2 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus 3 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me 4 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum 5 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole 6 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum 7 quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est 8 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est 9 nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est 10 quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego 11 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis