Song of Solomon 4

Song of Solomon chapter 4 from the Latin Vulgate

1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo 2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est 3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi 4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi 5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus 6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi 7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi 8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis 9 quid habet amplius homo de labore suo 10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea 11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem 12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua 13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est 14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur 15 quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit 16 vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem