Song of Solomon 5
Song of Solomon chapter 5 from the Latin Vulgate
1 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis 2 idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati 3 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur 4 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum 5 et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat 7 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos 8 et laudavi magis mortuos quam viventes 9 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt 10 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est 11 stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens 12 melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi 13 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole 14 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima 15 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae 16 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem