Song of Solomon 6

Song of Solomon chapter 6 from the Latin Vulgate

1 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur 2 melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum 3 quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur 4 vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo 5 infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus 6 custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali 8 ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui 9 multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia 10 si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde 11 multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere 12 ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum 13 ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time