Song of Solomon 7

Song of Solomon chapter 7 from the Latin Vulgate

1 et insuper universae terrae rex imperat servienti 2 avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas 3 ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis 4 dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum 5 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui 6 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit 7 sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo 8 miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum 9 cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia 10 hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius 11 et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei 12 non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius