Titus 1

Titus chapter 1 from the Latin Vulgate

1 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos 2 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum 3 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem 4 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere 5 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt 6 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia 7 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri 8 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide 9 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate 10 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia 11 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi 13 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam 14 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia 15 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes 16 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant