Titus 2

Titus chapter 2 from the Latin Vulgate

1 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint 2 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem 3 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis 4 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes 5 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus 6 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 7 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo 8 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi 9 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum 10 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat 12 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse 13 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines 14 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem 15 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei