Tobit 1
Tobit chapter 1 from the Latin Vulgate
1 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei 2 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato 3 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua 4 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum 5 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis 6 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset 7 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis 8 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti 9 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti 10 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo 11 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis 12 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat 13 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum 14 at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius 15 Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum 16 post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius 17 et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei 19 post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis 20 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum 21 cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus 22 tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum