Tobit 10
Tobit chapter 10 from the Latin Vulgate
1 recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos 2 tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum in deserto superioris Aegypti 3 tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio 4 filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi sicut et gentes quae ignorant Deum 5 surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas daretur eis 6 dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quae in eis sunt 7 tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam 8 et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum 9 dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et consenescamus ambo pariter sani 10 et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum 11 dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam 12 cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel dixit 13 mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut sepeliam illum antequam inlucescat