Tobit 11

Tobit chapter 11 from the Latin Vulgate

1 reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum Raguhel videlicet et Anna uxor eius 2 et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non contigit nobis quemadmodum putabamus 3 fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos 4 misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra 5 statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam quam fecerant priusquam lucesceret 6 uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria 7 duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis 8 et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur apud eum 9 de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret 11 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea 12 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae 13 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas 14 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius 15 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum 16 tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam 17 indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias 18 cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum