Tobit 12

Tobit chapter 12 from the Latin Vulgate

1 et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros 2 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum 3 cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant 5 cum vero moras faceret Tobias causa nuptiarum sollicitus erat pater eius Tobias dicens putas quare moratur filius meus aut quare detentus est ibi 6 putasne Gabelus mortuus est et nemo illi reddet pecuniam 7 coepit autem contristari nimis ipse et Anna uxor eius cum eo et coeperunt ambo simul flere eo quod die statuto minime reverteretur filius eorum ad eos 8 flebat igitur mater eius inremediabilibus lacrimis atque dicebat heu heu me fili mi ut quid te misimus peregrinari lumen oculorum nostrorum baculum senectutis nostrae solacium vitae nostrae spem posteritatis nostrae 9 omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis 10 cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum 11 illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem 12 at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum 13 cui Tobias dixit ego novi quia pater meus et mater mea modo dies conputant et cruciatur spiritus eorum in ipsis 14 cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se 15 dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar 16 et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire 17 monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere 19 cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quae est in medio itinere contra Nineven undecimo die 20 dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum 21 si placet itaque tibi praecedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiae simul cum coniuge tua et cum animalibus 22 cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafahel ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt