Tobit 13

Tobit chapter 13 from the Latin Vulgate

1 et dum ex eodem loco specularetur adventum eius vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus 2 dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum 3 statimque lini super oculos eius ex felle isto piscis quod portas tecum scias enim quoniam mox aperientur oculi eius et videbit pater tuus lumen caeli et in aspectu tuo gaudebit 4 tunc praecucurrit canis qui simul fuerat in via et quasi nuntius adveniens blandimento suae caudae gaudebat 5 unde contigit ut exsurgens caecus pater coepit offendens pedibus currere et data manu puero occurrit in obviam filio suo 6 et suscipiens osculatus est eum cum uxore sua et coeperunt flere prae gaudio 7 cumque adorassent Dominum et gratias egissent consederunt 8 tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo 9 et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi 10 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit 11 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum 12 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum 13 ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo 14 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat 15 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus 16 et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt 18 tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum