Tobit 14
Tobit chapter 14 from the Latin Vulgate
1 me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et daemonium ab ea conpescuit gaudium parentibus eius fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen caeli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad haec dignum poterimus dare 2 sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quae adlata sunt sibi adsumere 3 et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere 4 tunc dixit eis occulte benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam 5 etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est 6 bona est oratio cum ieiunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere 7 quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et faciet invenire vitam aeternam 8 qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae 9 manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum 10 quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino 11 et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te 12 et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a daemonio liberarem 13 ego enim sum Rafahel angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum 14 cumque haec audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam 15 dixitque eis angelus pax vobis nolite timere