Tobit 2

Tobit chapter 2 from the Latin Vulgate

1 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum 2 cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum 3 arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos 4 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea 5 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset 6 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus 7 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob 8 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei 9 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae 10 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes 11 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas 12 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui 13 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo 14 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat