Tobit 4

Tobit chapter 4 from the Latin Vulgate

1 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut certe desuper terra eripias me 2 tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam servavi animam meam ab omni concupiscentia 3 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in levitate ambulant participem me praebui 4 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi suscipere 5 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me 6 non est enim in hominis potestate consilium tuum 7 hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam tuam pervenire licebit 8 non enim delectaris in perditionibus nostris quia post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis 9 sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula 10 in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu gloriae summi Dei 11 et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata 13 igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum 14 dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe 15 cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius 16 memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo 17 cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me 18 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri 19 ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini 20 quomodo potueris ita esto misericors 21 si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude