Tobit 5
Tobit chapter 5 from the Latin Vulgate
1 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras 2 fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui faciunt eam 3 adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire 4 superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio 5 quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat 6 quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando facias 7 panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de vestimentis tuis nudos tege 8 panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus 9 consilium semper a sapiente perquire 10 omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant 11 indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum eius apud me habeo 12 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum 13 noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene 15 tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater 16 quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi 17 tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet 18 sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea 19 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum 20 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis 21 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum 22 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis