Tobit 6

Tobit chapter 6 from the Latin Vulgate

1 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum 2 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit 3 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video 4 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris 5 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam 6 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te 7 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu 8 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat 9 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius 10 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum 11 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum 12 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum 13 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul 14 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis 15 numquam esset ipsa pecunia pro qua misisti eum 16 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias conputaremus hoc quod videbamus filium nostrum 17 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum 18 credo enim quoniam angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa ipsum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos