Tobit 8
Tobit chapter 8 from the Latin Vulgate
1 hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium super eos 2 tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea 3 ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium 4 secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris 5 tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur 6 transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahae benedictionem in filiis consequaris 8 ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio 9 intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam similis est iuvenis iste consobrino meo 10 et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven 11 dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus 12 cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater huius est 13 et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum eius 14 dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es 15 et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt 16 postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum 17 Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam 18 quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum 19 dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam 20 tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit 21 et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam