Wisdom 1

Wisdom chapter 1 from the Latin Vulgate

1 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi 2 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas 3 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius 4 melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante 5 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit 6 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio 7 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem 8 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo 9 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit 10 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias 11 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua 12 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas 13 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo 14 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit 15 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis 16 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet