Wisdom 10
Wisdom chapter 10 from the Latin Vulgate
2 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis 3 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis 4 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae 5 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum 6 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus 7 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis 8 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris 9 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum 10 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum 11 ego dilecto meo et ad me conversio eius 12 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis 13 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea 14 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi 16 quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat 17 adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum 18 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me 19 adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit 20 quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua 21 pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum