Wisdom 11
Wisdom chapter 11 from the Latin Vulgate
1 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est 2 si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis 3 ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens 4 vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos 5 vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius 6 quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam 7 fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum 8 Sapientia 10 diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum 11 quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum 12 perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes 13 quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis 14 sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate 15 benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor 16 quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis 17 propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium 18 in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius 19 quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur 20 custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam 21 nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum 22 quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum 23 creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra 24 iustitia enim inmortalis est 25 impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius