Wisdom 13

Wisdom chapter 13 from the Latin Vulgate

1 et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est 2 et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se 3 tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum 4 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent 5 iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum 6 qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius 7 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt 8 sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt 9 mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum 10 maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum 11 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima 12 bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae 13 filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur 14 et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum 15 et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem 16 nationis enim iniquae dirae sunt consummationes 18 melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines 19 cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens