Wisdom 14
Wisdom chapter 14 from the Latin Vulgate
1 et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur 2 confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti 3 ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua 4 iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit 5 senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus 6 et aetas senectutis vita inmaculata 7 placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est 8 raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius 9 fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia 10 consummatus in brevi explevit tempora multa 11 placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia 12 quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius 13 condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti 14 videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus 15 videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit 16 et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet 17 venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum 19 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum 20 videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis 21 dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii 22 nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore 23 quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est 24 ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis 25 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus 26 quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis 27 transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens 28 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus 29 aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius 30 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius 31 sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus