Wisdom 15

Wisdom chapter 15 from the Latin Vulgate

1 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis 2 iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum 3 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos 4 accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum 5 induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium certum 6 sumet scutum inexpugnabilem aequitatem 7 acuet autem duram iram in lanceam et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos 8 ibunt directae emissiones fulgorum et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur et ad certum locum insilient 9 et a petrosa ira plenae mittentur grandines et scandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter 10 contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium 12 melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis 13 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae 14 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum 15 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur 16 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis 17 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet 18 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur 19 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus